라틴어 문장 검색

30. Quod vero ad turbulentas hominum coitiones et illicta famulitia, vix fuit parlamentum tempore huius regis absque statuto aliquo contra eas lato, rege semper excubias quasdam agente contra magnatum potentiam et populares coetus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 32:1)
Praeterea consiliarii raro ita inter se uniuntur, quin alius super alium excubias agat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 6:5)
Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:2)
Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua me cum saepe de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:7)
hic habitat nullo constricta Licentia nodo et flecti faciles Irae vinoque madentes Excubiae Lacrimaeque rudes et gratus amantum Pallor et in primis titubans Audacia furtis iucundique Metus et non secura Voluptas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:46)
epulentur ad ipsas excubias;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:129)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)
vix haec amentia nostris excubiis, nedum puero rectore quiesset.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:194)
agmina quin etiam flavis obiecta Sygambris quaeque domant Chattos inmansuetosque Cheruscos, huc omnes vertere minas tutumque remotis excubiis Rhenum solo terrore relinquunt.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:156)
non sic excubiae, non circumstantia pila quam tutatur amor.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:155)
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas et Delon Clariosque lares;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:62)
Ut domus excubiis incustodita remotis et resupinati neglecto cardine postes flebilis et tacitae species apparuit aulae, non expectato respectu cladis amictus conscidit et fractas cum crine avellit aristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:81)
laribus pellit, detrudit avitis finibus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:84)
attollens apicem subiectis regia rostris tot circum delubra videt tantisque deorum cingitur excubiis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:13)
quis enim divinum fallere pectus possit et excubiis vigilantia lumina regni?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:97)

SEARCH

MENU NAVIGATION