라틴어 문장 검색

Parte alia prope Amazonum sedes, Halani sunt orienti acclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi, fluvium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 16:1)
"Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:102)
nam cum feriis Latinis ad eum ipsius rogatu arcessituque venissem, offendi eum sedentem in exedra et cum C. Velleio senatore disputantem, ad quem tum Epicurei primas ex nostris hominibus deferebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 15:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
Ego, si permiseris, cogito in area vacua balineum collocare, eum autem locum, in quo aedificia fuerunt, exedra et porticibus amplecti atque tibi consecrare, cuius beneficio elegans opus dignumque nomine tuo fiet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 3:1)
templa Patres illic oculos exosa viriles leniter acclini constituere iugo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권84)
erigitur serpens summoque acclinia malo colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 65:2)
primum sensum vestibulo quasi adsignant, secundum, puta, atrio, tum impluvia circumeunt, nec cubiculis modo aut exedris, sed statuis etiam similibusque per ordinem committunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 115:2)
"Oeagrius illic acclinis malo mediis intersonat Orpheus remigiis tantosque iubet nescire labores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권134)

SEARCH

MENU NAVIGATION