라틴어 문장 검색

Vocat ergo Noym, que preparet illi Numinis exemplar, humane mentis ydeam, Ad cuius formam formetur spiritus omni Munere uirtutum diues, qui, nube caduce Carnis obumbratus, ueletur corporis umbra.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:3)
Hanc formam Noys ipsa Deo presentat, ut eius Formet ad exemplar animam.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:9)
Tunc ille sigillum Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam Dans anime, uultum qualem deposcit ydea Imprimit exemplo, totas usurpat ymago Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:10)
Illic ursa, per portas narium fetus enixa deformes, ipsos stylo linguae crebrius delambendo monetans, meliorem ducebat in formam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:155)
In lateritiis vero tabulis arundinei styli ministerio, virgo varias rerum picturales sociabat imagines;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:2)
Me igitur tanquam sui vicariam, rerum generibus sigillandis monetariam destinavit, ut ego in propriis incudibus rerum effigies commonetans, ab incudis forma conformatum deviare non sinerem, sed mei operante solertia, ab exemplaris vultu, nullarum naturarum dotibus defraudata exemplati facies nullatenus deviaret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:17)
Imperantis igitur imperio ego obtemperans, [0454A] operando quasi varia rerum sigillans cognata ad exemplaris rei imaginem exempli exemplans effigiem, ex conformibus conformando conformia, singularum rerum reddidi vultus sigillatos.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 35:18)
haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:9)
nunc stylus paululum maturior ad praefinitae narrationis propositum revertatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:8)
sed si munus antonomastice videatur laudum tympana postulare, adulationis poeta stylo commendationis turget altiloquo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:11)
Si vero muneris pauperies famae mendicat suffragia, humiliori stylo famae depauperat dignitatem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:12)
Tunc illa schedulam papyream hujusmodi exemplaris carminis inscriptione signavit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 82:3)
[0479D] in sinistra vero, pellem novaculae demorsione pileorum caesarie denudatam, in qua styli obsequentis subsidio, imagines rerum ab umbra picturae ad veritatem essentiae transmigrantes, vita sui generis donabantur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:8)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
Dehinc post Turcorum discessionem, peregrini tristes et dolentes exstinctum corpus Rotgeri urbi intulerunt, cum ejulatu magno et fletu, ingemiscentes quomodo unus fortiorum de populo cecidisset, qui semper erat pervigil in insidiis et strage gentilium, cujusque facta insignia ampliora fuere quam noster stylus queat explicare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION