라틴어 문장 검색

Hoc illis incredible videtur qui axioma illud non norunt, animum humanum magis exhilarari et refici progrediendo in rebus parvis quam consistendo in rebus grandibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:11)
Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.
(불가타 성경, 집회서, 36장24)
lecto etiam et conclavi cultiore, lusu, ioco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장21)
lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 5:3)
lecto etiam, et conclavi cultiore, lusu, joco, ludis, lascivia, per quae mens exhilaretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 5:4)
Anne propterea nequam hominum applaudet audacias, et initis presumptionum pocula propinabit? 10.
(단테 알리기에리, Epistolae 27:4)
Hoc etsi divinis comprobatur elogiis, hoc etsi solius podio rationis innixa contestatur antiquitas, non leviter tamen veritati applaudit quod, solio augustali vacante, totus orbis exorbitat, quod nauclerus et remiges in navicula Petri dormitant, et quod Ytalia misera, sola, privatis arbitriis derelicta omnique publico moderamine destituta, quanta ventorum fluentorumve concussione feratur verba non caperent, sed et vix Ytali infelices lacrimis metiuntur. 4.
(단테 알리기에리, Epistolae 37:2)
"Si sibi solent adplaudere mulierculae de iudicibus viris et in aliqua positis dignitate, si ad imperatoris uxorem concurrit ambitio salutantium, cur tu facias iniuriam viro tuo?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:73)
Videlicet non licet eis adplaudente populo perire cum turbis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:6)
Exhilarant ipsos gaudia nostra deos.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLIX3)
Ille cavis velox adplauso corpore palmis desilit in latices, alternaque bracchia ducens in liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis signa tegat claro vel candida lilia vitro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:12)
Sic illum adficiunt divitiae et exhilarant, ut navigantem secundus et ferens ventus, ut dies bonus et in bruma ac frigore apricus locus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 113:2)
spectatores, vos valere volumus et clare adplaudere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 5, scene 2223)
Agite, adplaudamus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 5, scene 219)
verum si voltis adplaudere atque adprobare hunc gregem et fabulam, in crastinum vos vocabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 2130)

SEARCH

MENU NAVIGATION