라틴어 문장 검색

increpat obiurgat, incusat, ut aestatem increpitans seram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7581)
aestatem increpitans seram tarde venientem, cum ille iam eius carperet fructus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1381)
sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 56:1)
In quo igitur homines exhorrescunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 53:1)
sed non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 3:5)
' Exhorruit Tryphaena et Putes inquit una nos dormiisse;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:3)
At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:16)
Dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:4)
virgo ait increpitans,
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1110)
" Dixit, et in mensam laticum libavit honorem, primaque, libato, summo tenus attigit ore, tum Bitiae dedit increpitans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 39:9)
Hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti, - quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum vela vocet, possisque sinus implere secundos, - quin adeas vatem precibusque oracula poscas ipsa canat, vocemque volens atque ora resolvat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 18:6)
Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, adveniat voltus neve exhorrescat amicos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 13:7)
sic obrutus undique telis Aeneas nubem belli, dum detonet omnis, sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 33:7)
"Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:19)
Primus vere rosam atque autumno carpere poma, et cum tristis hiems etiamnum frigore saxa rumperet et glacie cursus frenaret aquarum, ille comam mollis iam tondebat hyacinthi aestatem increpitans seram Zephyrosque morantes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION