라틴어 문장 검색

namque amplius horam suffixum in summa me memini esse cruce, dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis tantillum vestrae demere saevitiae.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 993)
siquis eum servum, patinam qui tollere iussus semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,in cruce suffigat, Labeone insanior intersanos dicatur.
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장54)
mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII78)
Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixit - si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 10:1)
Hic cum omnes exhorruissent, Praetextatus renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:1)
Cumque adhuc dicentem omnes exhorruissent, subtexuit Symmachus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 8:1)
Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Omnia si quis Providus antennae suffixit lintea summae, Vincitur, et nudis avertitur armamentis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:5)
sed cum victores reversi essent vidissentque multitudinem iuvenum, qui ex servorum et dominarum virginum concubitu, ut quidam volunt, sine ullo discrimine nuptiarum nati erant, servos patibulis suffixerunt, filios strangulavere, nepotes fugaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5519)
qua causa postea eo die quo hoc factum est, canes qui tunc dormientes non senserant, cruci suffigebantur, anseres auro et purpura exornati in lecticis gestabantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 65211)
sapientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 56:1)
In quo igitur homines exhorrescunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 53:1)
sed non possum non exhorrescere, si quid intra cutem subest vulneris, quod prius nocere potest quam sciri curarique possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 3:5)
' Exhorruit Tryphaena et Putes inquit una nos dormiisse;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:3)
At ille primo exhorruit, deinde ut plurimum crederet, utraque manu deorum beneficia tractat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 140:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION