라틴어 문장 검색

Adeo ut apud Graecos in proverbium exierit, ei qui in malum suum laudaretur pustulam mari continuo adnaturam, sicut apud nos vulgo dicitur cum quis mentiatur, metuendum ne eius linguae scabies propediem oboriatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:20)
eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:28)
— Accedo, inquam, sed uti hoc infortunio cito careant patrandi sceleris possibilitate deserti uehementer exopto.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:8)
Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.
(카이사르, 아프리카 전기 91:2)
Illam vero inprimis eorum quae praestiti mihi exopto mercedem, ut excellentissimi quique philologi majore studio quam ad hunc usque diem in Celsum mentem advertant, hodie scilicet nimis ab iis neglectum.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.156)
"mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 7:5)
omnibus idem animus forti decernere pugna, exoptantque virum contraque occurrere poscunt.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 204:1)
quippe qui in Pennsylvaniam propediem trajicere, ponte glaciali, confidebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.22)
plurimos, etiam, fortes viros, qui sese magistratu aut jam abdicaverant, aut propediem abdicare cogerentur, ob illorum oculos posuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.47)
Gallorum fautores bellum cum Britannis exoptare;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.27)
Damna, et dedecora, non bellum, nobis inferre, exoptant."
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDEVICESIMUM.47)
Ad hoc, Americanorum exemplo incitati sunt Galli, qui, libertatis bona apud Americanos videntes, similem sibi felicitatem fortunamque exoptabant:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.154)
Hae, forsitan, causae extitere, quibus impellentibus, res novas exoptare Galli coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.156)
Doctorum laudem exopto, indoctorum, vero, laudem et vituperationem juxta aestimo.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.6)
stagna exoptata Lethaei scilicet fluminis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3301)

SEARCH

MENU NAVIGATION