라틴어 문장 검색

Partes itaque mundi quae naturaliter priores sunt, factas esse convenit, ac per hoc ab alio mundum exordium ducere atque factum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 7:12)
Cum enim dicitur quia justum est ut judex puniat istum, hoc institutione legis eum debere ostendimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:5)
Quod casu evenit, ita contingit, ut ex nulla institutione naturae praenoscere possemus quod futurum esset.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:15)
et in rerum praefixum est institutione, unde haec scire possemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 30:17)
Ideoque id non tam casu quam ratione fieri dicendum est, neutrum tamen horum naturaliter contingit, sed utrumque pariter ex aliqua nostra voluntate, non ex aliqua institutione naturae ad hoc nos compellente, ut magis hoc voluntarium quam necessarium dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 31:5)
Qui si nunc quoque hominem ex limo terrae formaret, vel feminam de costa viri produceret, sicut in primis actum est parentibus, nemo utique esset qui contra naturam vel praeter naturam id fieri non censeret, eo, ut dictum est, quod primordialium causarum institutio ad hoc minime sufficere posset, nisi Deus praeter solitum propria voluntate vim quamdam rebus impartiret, ut hoc inde fieri posset, qua videlicet voluntate et ex nihilo cuncta potuit creare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:20)
Sed iam de exordio Antichristi uideamus.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:15)
Sed ne subito et improuise Antichristus ueniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei diuinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:28)
Verum amicitiae carnalis exordium ab affectione procedit, quae instar meretricis divaricat pedes suos omni transeunti, sequens aures et oculos suos per varia fornicantes;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:44)
Ita natura mentibus humanis, ab ipso exordio amicitiae et caritatis impressit affectum, quem interior mox sensus amandi quodam gustu suavitatis adauxit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:31)
radicatae cognitionis maturitate cognosco quae sit vestri conventus ratio, quae adventus occasio, quae lamentationis causa, quae doloris exordia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:3)
«Non levitate aut gratis hujus viae credatis fuisse exordium, [0502A] sed a Deo, cui nihil impossibile est, dispositum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:12)
Et quidam alius dixit, "Principium amicitie estbene loqui, maledicere vero exordium inimicitiarum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 14:12)
Si vero de epistolis tractes,primo loco pone salutationem, secundo exordium, tertio narrationem, quartopetitionem et quinto conclusionem. 3.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:4)
male dicere vero est exordium inimicitiarum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 320:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION