라틴어 문장 검색

nam vel uti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali facto recreata valescat, sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 1:5)
ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:8)
at consueta domi catulorum blanda propago discutere et corpus de terra corripere instant, [iactant crura tamen subito vocisque repente mittunt et crebro redducunt naribus auras ut vestigia si teneant inventa ferarum expergefactique secuntur inania saepe] proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:9)
nam cum suspicimus magni caelestia mundi templa super stellisque micantibus aethera fixum, et venit in mentem solis lunaeque viarum, tunc aliis oppressa malis in pectora cura illa quoque expergefactum caput erigere infit, ne quae forte deum nobis inmensa potestas sit, vario motu quae candida sidera verset;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:4)
— Mactat (enim inquit) lectas de more bidentes Legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, et quasi expergefactus adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 10:3)
et ti- mentibus ne, dum vincula inicerent, expergefieret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 204)
igitur ut velli et comam in gradus frangere et in balneis perpotare, quamlibet haec invaserint civitatem, non erit consuetudo, quia nihil horum caret reprehensione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:3)
Et cum paululum quiesceret, expergefactus sodalis respexit eum, et ait:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXVII. 1:9)
Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 395)
Cum tuo filio perpotavi modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION