라틴어 문장 검색

nunc confisi quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et praecipua narraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 1:2)
Hi bipertiti per utramque mundi plagam Halani, quorum gentes varias nunc recensere non refert, licet dirempti spatiis longis, per pagos (ut Nomades) vagantur immensos, aevi tamen progressu, ad unum concessere vocabulum, et summatim omnes Halani cognominantur, ob mores et modum efferatum vivendi, eandemque armaturam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 17:1)
nec quicquam omnium est quod possit in primordio sui perfici, sed in omnibus ferme ante est spei rudimentum quam rei experimentum.
(아풀레이우스, 플로리다 3:3)
"Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare."
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:4)
"Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus."
(아풀레이우스, 변신, 5권198)
Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 23:1)
Sed nullum aliud affectuum vulgi experimentum capi recte posse quam vexillo in campis expanso.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 1:3)
Itaque monuit ut fortunis suis consuleret et locum exilio suo magis opportunum deligeret, simul inquiens illum negare non posse, quin Angli prius quam Scoti eum deseruissent, cum facto bis experimento nemo Anglus ad eum accessisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:35)
Neque eum fugit quanta in solitudine versetur hoc experimentum, et quam durum et incredibile sit ad faciendam fidem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:13)
verum post laboriosam experimentorum variationem non acquiescit, sed invenit quod ulterius quaerat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:70)
fructifera (inquam) experimenta, non lucifera, quaesivit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:72)
praesertim quum et in demonstrationibus et in experimentis adhuc cognitis parum sit praesidii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:2)
Neque id molimur tam instrumentis quam experimentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:2)
Etenim experimentorum longe major est subtilitas quam sensus ipsius, licet instrumentis exquisitis adjuti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:3)
(de iis loquimur experimentis, quae ad intentionem ejus quod quaeritur perite et secundum artem excogitata et apposita sunt).
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION