라틴어 문장 검색

Tum deinde cum exaruit, simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixtam calci et harenae, super-sternuntur et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:1)
Ea porro sic debet fieri, ne radices satorum laedantur et ut potius adobruantur cumulisque exaggerentur, ut latius se frutex culmi diffundat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 8:2)
Sunt tamen, qui prati subiacentem Favonio partem triturae destinant areamque demessa faba et iniecta expoliunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 19장 2:1)
maximeque temporibus his, quibus parturiunt, pluribus stramentis exaggerandum est aviarium, quo tutius integri fetus excipiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 9:1)
sintque post hunc agri modum circa maceriam lapide fabricata et expolita tectoriis pedalia in quadratum cubilia, quibus innidificent aves:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 5:3)
nihil excerpere, nihil referre possis, et velut in rudi aedificio, firmus sane paries et duraturus, sed non satis expolitus et splendens.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 22장 3:5)
exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 19:4)
Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 23:1)
Cui dono lepidum novum libellum arido modo pumice expolitum?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 11)
Quidquid novum insonuerit, aut auctor aut exaggerator est famae.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:21)
quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur, nunc etiam augescunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 13:4)
potvit ad illud refertur quod superius dixit 'nec posse'. et invidiose potentiam Minervae exaggerat, quae uno tempore et exurere potuit et submergere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 405)
aut invidiose dixit et exaggerat, aut quia adhuc aliae desunt, aut quia eas non perisse ignorat Aeneas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2512)
et mire exaggeravit post descriptionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6213)
cetera per terras omnes exaggerat more suo vigilantum laborem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2221)

SEARCH

MENU NAVIGATION