라틴어 문장 검색

Sed ut quid exponitur, si non intelligitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:20)
VII. Primum itaque nobis disserendum occurrit quid sibi velit in una divinitatis natura personarum ista distinctio, ut eadem scilicet Pater, eadem Filius, eadem Spiritus sanctus sit appellata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:1)
Unde et Evangelista de verbo Patris disserens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 11:11)
Sic quippe ait Niceni concilii exponendo fidem, symbolum:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:20)
Est itaque divina sapientia quaedam divina potentia, per quam videlicet Deus cuncta perfecte discernere atque cognoscere habet, ne in aliquo errare per inscientiam possit, secundum quod scilicet Verbum ipsum Dei de ipsa Patris substantia esse dicitur, quod est Filium ex Patre genitum esse, sicut postmodum ipso annuente plenius disseremus, cum ad hujus scilicet generationis modum exponendum ventum fuerit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 15:1)
Modum vero hujus generationis seu processionis, prout Dominus dederit, in sequentibus exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:5)
Nequando tamen de salute omnium desperet philosophorum, aut omnium vitam existimet reprobam, qui Dominicam incarnationem praecesserunt, beatum audiat Hieronymum, Evangelium Matthaei exponentem;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:17)
XVIII. Pythagoras philosophus, quem quasi magistrum suum ipsa philosophia suscepit, de natura ac beneficiis Dei disserens sic locutus est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 47:1)
secundum quod in corporibus ipsa degenerare dicitur, sicut suo loco exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:8)
His ex Platone breviter collectis, atque ad nostrae fidei testimonium satis, ut arbitror, diligenter expositis, consequens existimo ad sequaces ejus commeare, ut ea quae ab ipsis quoque de anima mundi sunt dicta, nulla ratione convenienter accipi posse monstremus, nisi Spiritu sancto per pulcherrimam involucri figuram assignentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:1)
Quod quidem et per semetipsum aperiens dum quaedam Virgilii verba exponeret, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:15)
) Haec quidem omnia tam Virgilii quam Macrobii verba, facile est juxta propositum nostrum ad nostrae fidei tenorem accommodare, nec aliter ea exponi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:43)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
Unde et Hieronymus cum illum Ezechielis locum exponeret, ubi scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 55:8)
Quod etiam juxta litteram exponi veraciter aut convenienter nullatenus queant, ut supra meminimus, ipsa nos littera ad expositionem mysticam compellit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION