라틴어 문장 검색

et sciendum quia 'sub' praepositio, quando tempus si- gnificat, accusativo gaudet, ut hoc loco 'sub arcturum', id est circa arcturum, item "aut ubi sub lucem densa inter nubila sese", et "sub noctem cura recursat" et item "sub lucem exportant calathis". hoc autem est tum cum iam pluere . . . :
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 672)
Quod cum efficere vultis, in dumeta conrepitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 68:8)
cum sit enim campus in quo exultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et Stoicorum dumeta compellimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 150:2)
cuius ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulcrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 64:2)
et cultor nemorum, cui pinguia Ceae ter centum nivei tondent dumeta iuvenci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 1:6)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis adit oppida pastor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 16:5)
continuo est aegris alius color, horrida vultum deformat macies, tum corpora luce carentum exportant tectis et tristia funera ducunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:2)
hinc avidus stetit Volcanus, hinc matrona Iuno et numquam umeris positurus arcum qui rore puro Castaliae lavit crinis solutos, qui Lyciae tenet dumeta natalemque silvam Delius et Patareus Apollo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 414)
iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horidi dumeta Silvani, caretque ripa vagis taciturna ventis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 296)
quid aliud quam vociferatus est Cato et misit irritas voces, cum modo per populi levatus manus et obrutus sputis exportandus extra forum traheretur, modo e senatu in carcerem duceretur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:13)
quando quidem divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animadverti, nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari, et caelo intra triginta dies excedere, Olympo intra diem tertium.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 9:23)
cum sciret, inquit, in exilium exportandos locari solere.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 14:6)
iam Cadmeis incluta Bacchis aspersa die dumeta rubent Phoebique fugit reditura soror.
(세네카, Hercules Furens 2:5)
ad Trechina vocor, saxa rigentia et dumeta iugis horrida torridis, vix gratum pecori montivago nemus, at si quas melior sors famulas vocat, illas aut volucer transferet Inachus aut Dircaea colent moenia, qua fluit Ismenos tenui numine languidus - hic mater tumidi nupserat Herculis.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:11)
Medea, Colchi noxium Aeetae genus, nondum meis exportat e regnis pedem?
(세네카, 메데아 4:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION