라틴어 문장 검색

Et certe, cum istud consilium planumac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatasmerito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:2)
Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domumtuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:25)
Si enim lex Dominidata esset a diabolo non incepisset Dominus expositionem Scripturarum a Moyse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 20:16)
Noe sancti adorimur vitam, mores, gesta, altitudinem quoque mentis explanare, si possumus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:1)
ideo ne contraria nos posterioribus dixisse quis arbitretur, etiam illius loci explananda ratio est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:3)
Haec secundum simplicem lectionis expositionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:8)
Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:18)
Tamen si diligenter intendas, hic locus illum explanat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:20)
Quae species unde ita figurari est solita, expositio brevis ostendet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 26:2)
Iamque altius semet extollens, et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 10장 7:1)
Et quoniam cum Constantis principis actus componerem, motus adulescentis et senescentis oceani, situmque Britanniae, pro captu virium explanavi, ad ea quae digesta sunt semel, revolvi superfluum duxi, ut Ulixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 4:1)
Ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus, multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit quid ex his quae apud veteres acciderunt timuerim docere succincte.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 2:1)
Opportunum est (ut arbitror) explanare causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium impulit, iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 30:1)
quid autem debeat disci, nemo sufficit explanare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:3)
Incisum nodo, prefecte, duellum, Dedecus explanet ille uel ille suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:62)

SEARCH

MENU NAVIGATION