라틴어 문장 검색

Et certe, cum istud consilium planumac rectum sit, et ab omnibus sapientibus valeat propter rationes sibi assignatasmerito comprobari, meo arbitrio in paucis indiget examinatione vel expositione.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 182:2)
Similiter illud, quod consuluerunt idem sapientes dicendo, ut domumtuam diligenter munias, examinatione et expositione indiget.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 190:25)
Si enim lex Dominidata esset a diabolo non incepisset Dominus expositionem Scripturarum a Moyse.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 20:16)
Haec secundum simplicem lectionis expositionem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:8)
Sed jam salva expositione profundioris mysterii ad reliqua pergamus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:18)
Quae species unde ita figurari est solita, expositio brevis ostendet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 26:2)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Ita historias quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 7:1)
atque interea tamen certos certitudinis gradus ad usum et levamen constituit, donec mens in causarum explicatione consistat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:10)
Neque definitiones aut explicationes, quibus homines docti se munire et vindicare in nonnullis consueverunt, rem ullo modo restituunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:5)
causarum vero explicatio tollit miraculum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:18)
in doctrinis tamen, illa ipsa lex, ejusque inquisitio et inventio atque explicatio, pro fundamento est tam ad sciendum, quam ad operandum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:11)
quales videntur inveniri in expositione corporum super turres quando gelat acriter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:12)
De libris manu scriptis, quibus usus sum, notarum explicationes singulis operibus addidi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:1)
Prouidentia namque cuncta pariter quamuis diuersa quamuis infinita complectitur, fatum uero singula digerit in motum locis, formis ac temporibus distributa, ut haec temporalis ordinis explicatio in diuinae mentis adunata prospectum prouidentia sit, eadem uero adunatio digesta atque explicata temporibus fatum uocetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION