라틴어 문장 검색

Reiciendum autem munus non est quod honeste et abhonesto accipitur, et accepto munere non est protinus invicem aliud mittendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:5)
Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:3)
Quisquis igitur diligens virtutum est, cibos ablegat et rejicit corporales, nisi quantum scit satis esse naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:9)
Quae quoniam miracula multa sunt, opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa reiciamus, pauca super provinciis narraturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 32:1)
Hinc imperator catervis peditum infirmis medium inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores, cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis, per prima postremaque discurrens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 9:1)
Pseudosynodus Grecorum, quam falso septimam vocabant, pro adorandis imaginibus fecerunt, reiecta est a pontificibus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:6)
"Tunc Psyche vel maxime sensit ultimas fortunas suas et velamento reiecto ad promptum exitium sese compelli manifeste comperit:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:126)
Sed ille qui commodum falsam de me notoriam pertulerat, expromptis mille aureum, quo« insutu laciniae contexerat quosque variis viatoribus detractos, ut aiebat, pro sua frugalitate communi conferebat arcae, infit etiam de salute commilitonum sollicite sciscitari;
(아풀레이우스, 변신, 7권 4:2)
Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae pro- tinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:2)
ut reiecto cultu sculptilium
(ARCHIPOETA, I35)
Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 6:1)
FAVORINUS philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, X 2:1)
' Si enim dominus,' inquit, 'messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 10:2)
Tum senatus rem ad pontifices reiecit, ut ipsi quod videretur statuerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVII 3:4)
Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, VII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION