라틴어 문장 검색

madentem unguentis externis, conuulneratum libidinibus, incedentem, ut feminis placeat, femina mollius et cetera quae morbi, non iudicis sunt.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:7)
Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 101:3)
Sic vestras halucinationes fero quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poetarum, quorum alius illi alas imposuit, alius cornua, alius adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saevum in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem ingenuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et regni alieni paternique expugnatorem.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 143:1)
ille velut pecoris lupus expugnator opimi, pectora tabenti sanie gravis hirtaque saetis ora cruentata deformis hiantia lana, decedit stabulis huc illuc turbida versans lumina, si duri comperta clade sequantur pastores, magnique fugit non inscius ausi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권162)
Multum spiritalibus viribus licet, ut invisibiles et insensibiles in effectu potius quam in actu suo appareant, si poma, si fruges nescio quod aurae latens vitium in flore praecipitat, in germine exanimat,in pubertate convulnerat, ac si caeca ratione temptatus aer pestilentes haustus suos offundit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:6)
ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant opperiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 238:2)
postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux castelli loco positi segnem oppugnationem Sagunti expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae singulos admonens universosque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 232:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION