라틴어 문장 검색

quae via vera est, sed intentata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 41:5)
Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:7)
Ira et furor utraque exsecrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
(불가타 성경, 집회서, 27장33)
Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)
Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt:
(카이사르, 히스파니아 전기 22:8)
Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장1)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens levamentum fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장8)
libertique etiam ac servi, patrono vel domino cum voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장3)
mox quia vulgus duro imperio habitum, probra ac verbera intentabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 47장10)
occulta quidem ad praesens sed magna ei praemia et secessus amoenos promittit, vel, si negavisset, necem intentat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장10)
quippe ultro metum intentabat, multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 54장7)
civitatis excidium poscunt, tela ac manus in ora legatorum intentant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 69장2)
sed indomitus miles et belli ignarus correptis signis vexillisque ruere et retinenti duci tela intentare, spretis centurionibus tribunisque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 18장2)
circumstiterant victores et primo ingerebant probra, intentabant ictus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 31장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION