라틴어 문장 검색

Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)
— Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:5)
nam imperante florenteque nequitia uirtus non solum praemiis caret, uerum etiam sceleratorum pedibus subiecta calcatur et in locum facinorum supplicia luit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:6)
Praeter haec protinus timeri debet, si graviora membra sunt, si crebra ulcera oriuntur, si corpus supra consuetudinem inca luit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 2장7)
quodcumque parant hoc omine fata, Eutropius cervice luat sic omnia nobis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:13)
commissa profanus ille luat;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:212)
in prolem dilata ruunt periuria patris et poenam merito filius ore luit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium2)
Mus perniciem, quam intulit, suo corpore luit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:1)
eo impensius precor ne meae pravitatis poenas innoxius luat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장12)
eodem die defunctam, quo biennio ante Seianus poenas luisset, memoriaeque id prodendum addidit Caesar iactavitque quod non laqueo strangulata neque in Gemonias proiecta foret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장4)
nec diu adversus Iudaeos, qui in necem militum proruperant, dubitatum quin capite poenas luerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장7)
nec enim, ut in aliis exercitibus, primum alterumque delictum venia prosequebatur, sed qui signa reliquerat, statim capite poenas luebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장11)
circumdati interim custodia qui simul discubuerant, nec nisi provecta nocte omissi sunt, postquam pavorem eorum, ex mensa exitium opperientium, et imaginatus et inridens Nero satis supplicii luisse ait pro epulis consularibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 69장5)
at Minucium Thermum praetura functum Tigellini simultatibus dedit, quia libertus Thermi quaedam de Tigellino criminose detulerat, quae cruciatibus tormentorum ipse, patronus eius nece immerita luere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장3)
namque per ludibrium adsidere clausis horreis et emere ultro frumenta ac luere pretio cogebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION