라틴어 문장 검색

Convertuntur ad eum, qui non prodest, facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum propter execrationem linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti.
(불가타 성경, 호세아서, 7장16)
At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장19)
et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitae tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meae senectuti conquiram.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장25)
Irae intemperans fremit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:15)
Intemperantes homines apud nos ipsi cibi . . . tempora curantibus dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 16장6)
Intemperantes homines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 16장 2:2)
Intemperantes homines apud nos ipsi cibi tempora curantibus dant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVI De abstinentia. 2:2)
dabanturque stipes quas boni necessitate, intemperantes gloria consumerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장5)
hinc per omnem aciem miraculum et questus et saevissimi belli execratio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장14)
Magno cum adsensu auditus barbaro ritu et patriis execrationibus universos adigit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장1)
in hoc quoque mimo praeter modum intemperans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 45장 2:2)
quare in breui spatio tantum amoris fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset, magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 12장 3:1)
item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset uilicumque interuenientem flagellasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 38장 2:2)
Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt, multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 17:1)
nos eos vel incontinentes dicimus vel intemperantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION