라틴어 문장 검색

Ideo non possumus opinari politica incepta vel legis vim sufficere ut habitus vitentur qui ambitum contingunt, quia cum cultura corrumpitur nec amplius ulla agnoscitur obiectiva veritas vel principia universaliter valida, leges tantum intellegentur tamquam arbitrariae impositiones et obstacula vitanda.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 162:8)
Animalia condocefacta, alienorum generum coniugium nec non alii pristini usus atque universaliter probati his in considerationibus includi possunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:5)
Oportet contra universaliter et officii constantia agatur, ut contaminationi minuendae ac simul Nationibus progredientibus pauperibusque regionibus subveniatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:2)
utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 315:1)
desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:2)
Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:1)
Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)
uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.10)
Sicut unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine sapientiae, cum sit universaliter, et Spiritus sanctus, et Pater ipsa sapientia, ita Spiritus proprie vocatur vocabulo charitatis, cum sit et Pater et Filius universaliter charitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION