라틴어 문장 검색

Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.
(불가타 성경, 요엘서, 1장20)
Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장2)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Iam maestae lacrimis madent;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 33:1)
madens siccare, siccus madefacere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장54)
Item prodest ei, cui pectus aestuat et frequens saliva vel nausea est, aut sonant aures, aut madent oculi, aut os amarum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장85)
Cumque panificia omnia firmissima sint, elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, vel ex isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis inbecillissimis adnumerari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장45)
aqua frigida, maximeque pluvialis, vinum, acetum, et horum aliquo madens vel panis vel farina vel spongia vel cinis vel lana sucida vel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 33장9)
Sed ea quocumque modo inposita est, dum madet, prodest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장179)
Quicquid inpositum est, betae folio contegendum et super linteolum frigida aqua madens inponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장327)
et interdum madent, multo saepius siccae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장2)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장9)
Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장26)
Animadvertimus autem quibusdam numquam siccescere oculos, sed semper umore tenui madere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장229)
si nihilo minus madent, manifestum est sub osse descendere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장246)

SEARCH

MENU NAVIGATION