라틴어 문장 검색

Sed abite potius, o Sirenes usque in exsilium, dulces, meisque cum musis curandum sanandumque relinquite.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:21)
Manifesto igitur experimento cognosco quod dura superveniente inopia incipiunt fomenta amoris deficere, quia 'Non habet unde suum paupertas pascat amorem.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 2:11)
"Non esset asseveratio iusta, si nobilis et decora paupertas opulentiae postponatur incultae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 5:3)
Amor hominem inevitabili quadam necessitate constringit danda indifferenter et non danda praestare, quod quidem non est largitas sed prodigalitas ab antiqua prudentia nominatur, quam divina scriptura docente vitium constat esse mortale, cui sufficere nulla posset abundantia rerum, et ideo quemlibet irreverenter ad egestatis ima deducit, et sic per fas et nefas homines angit accumulare divitias, unde suum paupertas pascat amorem et suum in saeculo conservare possit honorem illaesum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:3)
Et multa convicinarum [et] mulierum inopia et earum inordinata paupertas sibi videtur opulentia affluens et abundans copia rerum, unde muliebrem tantummodo sexum proverbium antiquum voluisse credimus sine omni exceptione notare quod ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 28:3)
Alii pro amico contemnendam pecuniam, expuendos honores, maiorum inimicitias subeundas, exilium censent etiam non fugiendum;
(DE AMICITIA, CAPUT VII. Amicitia quid. 2:9)
illorum quoque, qui usque ad exilium progrediendum putant, et sine alterius laesione, quamlibet turpitudinem.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:12)
Sed utrum vere amici sint, interveniens paupertas explorat.
(DE AMICITIA, CAPUT XIX. Fides amicitiae. 1:10)
cum spem lucri sic tollat paupertas, ut amicitiae non minuat, sed potius augeat caritatem.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:27)
et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:28)
Magnam certe praestat spiritali amicitiae firmitatem sancta paupertas, quae ideo sancta est, quia voluntaria.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:27)
Exilium patitur arbor quecumque tributum Germinis et fructus Nature soluere nescit, Cuius mercari fructu meliore fauorem Contendens aliasque suo precellere dono, Quelibet et semper de partu cogitat arbor.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 12:3)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
Illic imperium datur arti, regula regnat, Exilium patitur uicium ueniamque mereri Nescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:17)
Iam seruit qui liber erat, mendicat habundans Qui fuit, exilium patitur qui primus in aula Regnabat, patitur penas a rege secundus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 18:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION