라틴어 문장 검색

Si homo declarat se autonomum esse a realitate et se absolutum dominatorem constituit, ipsum fundamentum eius exsistentiae atteritur, quoniam “potius quam suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo creando, homo in Dei locum succedit sicque naturae concitat seditionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 155:4)
Christiana ipsa religio, suae identitati ac veritatis thesauro a Iesu Christo suscepto fidelis, usque noviter se considerat seque exprimit in dialogo cum novis historicis rerum adiunctis, sic efficiens, ut sua floreat aeterna novitas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 159:2)
Etiamsi haud conscii huius rei sumus, ex hac congrua structura pendemus ipsa pro nostra exsistentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:5)
Quod cum multi rem istam animadvertunt, iterum conscii fiunt nos vivere agereque a realitate initium sumentes, quae in antecessum nobis data est quaeque nostras capacitates et exsistentiam praecedit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 184:7)
Pars est identitatis communis alicuius loci atque fundamentum ad aedificandam urbem habitabilem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:2)
Oportet simul accipiantur historia, cultura et architectura certi loci, servata eius germana identitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 188:4)
Iis revera terra non est bonum oeconomicum, sed donum Dei et avorum qui in ea requiescunt, locum sacrum quocum oportet una simul agere ut eorum identitas ac bona alantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 191:3)
Eodem tempore, nostro in cubiculo, nostra in domo, nostro in loco operis nostraque in urbis parte ambitu utimur ad nostram identitatem significandam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:3)
Nos ambitui accommodare studemus, et cum ille est inordinatus, confusus vel inquinamento visuali et acustico saturatus, excessus stimulorum nos provocat ad quaerendam conformandamque identitatem integratam et felicem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 193:4)
Hac in confusione homo postmodernus haud invenit novam sui ipsius perceptionem quae possit eum dirigere, et hanc deficientem identitatem cum angustia vivit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 261:6)
Hoc sibi vult etiam communem identitatem colere, historiam quae servatur traditurque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 294:5)
Itaque in propriam exsistentiam assumit illum assiduum motum Trinitarium quem Deus in ea impressit inde ab eius creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 304:5)
Etiamsi quotidie oriebatur sol, plane intellegebatur lucem toti hominis exsistentiae eum adferre non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:8)
Ex hoc loco sumens initium, Nietzsche suam reprobationem adversus christianam doctrinam producet, quippe quae humanae exsistentiae vim extenuaverit, cum vitae novitatem vicemque adimeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:9)
Nam fidei lumen singularem habet naturam, cum facultatem habeat totam hominis exsistentiam illuminandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION