라틴어 문장 검색

Quia adhuc visus ad tempus constitutum, sed anhelat in finem et non mentietur; si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet et non tardabit.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장3)
"Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri expectantur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:19)
Paratus igitur veniebat Crassus, exspectabatur, audiebatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:2)
Sestius vi Idus exspectabatur sed non venerat, quod sciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 10:1)
Dum exspecto quam mox veniat qui adimat hanc mihi consuetudinem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 317)
Si vero aliquod timetur malum, eo proinde, dum expectat, quasi venisset, urgetur et quicquid ne patiatur timet, iam metu patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 32:3)
Non autem mirum, si diem mortis uel potius diem Domini laetus aspexit, quem semper, usquedum ueniret, sollicitus expectare curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:20)
Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, exspectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 152:1)
cura igitur ut quam primum venias venies enim, mihi crede, exspectatus, neque solum nobis, id est tuis, sed prorsus omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 10 1:2)
te exspecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 1 15:5)
id est ante expectationem, et priusquam expectetur et antequam putetur venire potuisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3484)
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:1)
impedimenta exspectanda sunt quae Anagnia veniunt et familia aegra est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 2:2)
Cum vehementer tabellarios exspectarem cotidie, aliquando venerunt post diem quadragesimum et sextum quam a vobis discesserant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 1:1)
"Venisti tandem, tuaque exspectata parenti vicit iter durum pietas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION