라틴어 문장 검색

Inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades immensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentia valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 12:1)
ego uero quietis et concordiae et pietatis auctor, conciliator, fauisor non modo noua odia non serui, sed uetera quoque funditus extirpaui.
(아풀레이우스, 변명 91:4)
dilatavit semitas, vepres exstirpavit,
(ARCHIPOETA, IX130)
si non exerceas, tamen robigo interficit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 7:4)
Hoc tempore quo regnum tenui malos subditos extirpare et bonos probare mihi contigit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 5:7)
Egressus autem sive emissio spiritus deducitur ad sensibile in rubigine metallorum, et aliis putrefactionibus ejus generis quae sistunt se antequam pervenerint ad rudimenta vitae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:6)
atque inde fit rubigo, et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:10)
Nam rubigo ferri longo tempore procedit, at versio in crocum Martis subito;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 486:16)
Ipse enim a principio in ligam pro extirpandis Protestantibus se recipi voluit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 7:4)
Percussi vos ariditate et rubigine et grandine omnia opera manuum vestrarum, et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
(불가타 성경, 하까이서, 2장17)
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et exstirpandam virtutem Israel et reliquias Ierusalem et auferendam memoriam eorum de loco,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장35)
Uerum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:19)
laxata casside prodit canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:19)
solidatam crista resurgens erexit galeam clipeique recanduit orbis et levis excussa micuit rubigine cornus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:137)
"agrestem dudum me, diva, reverti cogis et infectum longi rubigine ruris ad tua signa vocas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:90)

SEARCH

MENU NAVIGATION