라틴어 문장 검색

Conturbati et exterriti universi fideles, omnibus e tentoriis sine dilatione confluunt, humerisque squammosas vestes ferri ingerunt, hastis vexilla praefigunt, festinanter equos frenis et sellis reparant, ordinant acies;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:2)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
In qua universos reperientes, adhuc sopore gravatos, in ore gladii percusserunt, ac in eodem impetu in alias turres irruentes, stragem plurimam operati sunt, donec fere decem turrium custodes, [0491B] in ea parte urbis gravi somno immersos, sine ulla vociferatione peremerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:3)
Turci itaque, hac subita vociferatione et tumultu buccinarum cornuumque stridore expergefacti, ad arma festinant, arcus et sagittas arripiunt, turres defensant, utrinque ad invicem gravia certamina a sursum et deorsum conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:1)
Alii, circiter mille, a longinquis partibus acciti auxilio et immissi, tubarum ac cornuum stridore exterriti, nimiaque suorum occisione desperati, quos prorsus notitia viarum et fugae latebat, pariter et ipsi ad montana, superiusque praesidium festinantes, ut Christianorum manum evaderent, in angustam et incognitam semitam caeco errore inciderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:4)
Sic duce fugato et retruso, plurimisque suis in porta attritis, Turci a praesidio et a porta praesidii erumpentes, eo quod adversus ducem praevaluissent, per semitas notas et vallem perplexam accedentes in moenia, subita vociferatione Christianos vagantes incurrebant, sagitta in impetu laedentes, et sine mora ad arcem et montana recurrentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 60:5)
Qui tandem pedites facti, trans vallum moliebantur currere, in ingenti turbarum stridore, et solita vociferatione rugientes, a mane usque ad inclinatam diem defensores praesidii graviter vexantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:4)
nec mora, alta vociferatione perstrepens, socios qui in vicina turri commorabantur sollicitat, Turcos urbem invasisse asserit, et sic commotionem magnam in populo suscitavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:5)
Quibus, licet tristes et exterriti de adversis sibi rebus, protinus trans vada Fernae aliqui armati occurrerunt, sed extemplo ab ipsis Turcis repressi, trans vadum fugientes, alio steterunt in littore, videntes se famelicorum equorum cursibus non posse contendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 84:3)
Boemundus ergo princeps magnus, et Adam filius Michaelis, visa virtute Godefridi resistentis, et populum alleviantis, et quia caede cum suis inter hostium agmina fulminabat, cum omni acie et fortitudine quam ultimus regebat, abrumpit moras, et in impetu ac vociferatione per medias Turcorum acies infertur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 104:3)
Ex his ad decem millia in circuitu longae remotione viae per notas semitas et montana gradientes, tardatos et subsequentes peregrinos ac postremos exercitus sagittis a tergo incurrerunt, et sexcentos subito expugnatos et exterritos, clam duce et eis, qui longo spatio duorum milliarium praecesserant, in ore gladii percusserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:9)
et quomodo illic in pestifero mense Augusto quingenti fortissimi milites pluresque nobiles obierint, et plures exterriti, cum ipso Caesare ab urbe recesserint, nunc idem malum metuens, ab Antiochia recedens, secessit versus montana Pancratii et Corovassilii;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 26:2)
Baldewinus, intelligens ex illorum anxia vociferatione rem universam in adversitate positam, et dolos Balas manifestos, magnis doloribus de captivitate suorum torquetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 42:1)
et sic serpentibus, hoc sonitu et strepitu exterritis, secure socii dormire valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:12)
Nec mora ulla intermissa est, quousque ante muros Jerusalem in laudibus hymnorumque vociferatione prae gaudio lacrymantes sexaginta circiter millia utriusque sexus constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION