라틴어 문장 검색

Nam etiam alia munimenta eisdem diebus rapta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura, servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi, et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis, itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate, suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 2:1)
Et quia conspectum abstulerant fumi nigerrimae nubes, classico excitante in pugnam, legiones procinctae celeri gradu venerunt, et subcrescente paulatim ardore bellandi, cum ventum fuisset ad manus, repente machinae omnes effusis ignibus urebantur praeter maiorem, quam diruptis restibus quibus e muro iactis implicabatur, virorum fortium acrior nisus aegre semustam extraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 19:1)
Extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates, praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum, serenus imperator et clemens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 26:1)
Confestimque ad extrahendam eam missi sunt compertae fortitudinis pedites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:1)
Hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta e latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti, clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime, adeptusque veniam insperatam, ad id proruperat insolentiae, ut laceraret omnibus probris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 4:1)
Cui propugnaturus Maurus frater (dux postea Phoenices) cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua, Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 2:2)
Tandemque universi (praeter mersos) ad ulteriores venimus margines, favore superi numinis, discrimine per difficiles casus extracti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 3:2)
Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus, Persicis optimatibus assignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 12:1)
Maiore itaque noctis parte consumpta, cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis, subito a comitibus suis artius vinctus, relate iam die, ductus ad castra, imperatori offertur, reticens atque defixus, statimque abscisa cervice, discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella, ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum, dominatione paulisper potitus, a frutectis ubi latebat, extractus, oblatusque Pompeio, eius iussu est interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 9장 9:1)
Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum, adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 4:1)
Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum maiores aegre ferret finiri cum morte dolores, Numerium tribunum, malitia quendam exsuperantem, eisdem diebus convictum, confessumque quod exsecto vivae mulieris ventre, atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis, de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni mussante, abire iussit, inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 17:1)
Quo intellecto, Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque militias arma tardius per tumultum expediuntur, interfectis plurimis, aucti fiducia aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 14:1)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)
"nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc unguentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 15:14)
Tali sententia mediis Orci manibus extractus, sedi extremae poenae reservatus, maerebam et in novissima parte corporis totum me periturum deflebam Inedia denique continua vel praecipiti ruina memet ipse quaerebam extinguere, moriturus quidem nihilominus sed moriturus integer.
(아풀레이우스, 변신, 7권 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION