라틴어 문장 검색

Totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum, in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 27:2)
quam simultatem veritus, ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine silvarum inaccessum et montium, cum suis omnibus declinavit, Sarmatis inde extrusis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 13:2)
Carolus rex in Reganesburg totum annum peregit, et Saxones iterum a fide dilapsi sunt Christianitatem relinquentes.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 11:2)
qui nihil habet adferre cur prandeat, inpransus ad opus foras extruditur.
(아풀레이우스, 플로리다 6:16)
"Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset;"
(아풀레이우스, 변신, 5권36)
"Necdum satis scelere transacto fama dilabitur en cursus primos ad domum Tlepolemi detorquet et aures infelicis nuptae percutit."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:40)
Hac infamia consternati, quae per ora populi facile dilapsa merito invisos ac detestabiles eos cunctis effecerat, noctem ferme circa mediam collectis omnibus furtim castello facessunt, bonaque itineris parte ante iubaris exortum transacta, iam die claro solitudines avias nacti, multa secum prius collocuti accingunt se meo funeri;
(아풀레이우스, 변신, 8권 18:1)
Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae'!
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:1)
Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 11:2)
Multi enim ad eum, postquam ad Exoniae oppugnationem se comparasset confluxerant, tum proter tanti incoepti famam, tum etiam ut ex spoliis participarent, etsi sub obsidionis solutione nonnulli dilapsi essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:3)
Omne enim vegetabile intumescit, et extrudit partes in circumferentiam, tam sursum quam deorsum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 282:2)
Verum de his exactius dicemus quando ad Adminicula Inductionis tractanda sermo ordine dilabetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:4)
Quare illud eveniebat, ut si globulus ille esset minusculus (pro ratione concavi), reciperet se aer in locum minorem, et contruderetur solum, non extruderetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 423:5)
Optime illi qui si amores omnino nequeant extrudere, eos tamen in ordinem redigunt, et a rebus seriis vitaeque negotiis segregant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:24)
Ad ultimum igitur malam reversionem sortitus est; conclusus apud Aretam Arabum tyrannum, fugiens de civitate in civitatem, expulsus ab omnibus, odiosus ut refuga legum et exsecrabilis ut patriae et civium carnifex in Aegyptum extrusus est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION