라틴어 문장 검색

"te Paulus hinc exterminat, te sanguis exturbat Petri, tibi id, quod ipse armaveras, factum Neronis officit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.145)
Contraria enim male in alieno haerent, ideo depelli et exturbari possunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:3)
Voluptates praecipue exturba et invisissimas habe;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 13:4)
Totum genus istuc exturbandum iudico, quo circumscribi se, qui interrogatur, existimat et ad confessionem perductus aliud respondet, aliud putat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 19:7)
Thesea coniunx, clara progenies Iovis, nefanda casto pectore exturba ocius, extingue flammas neve te dirae spei praebe obsequentem:
(세네카, 파이드라 2:24)
"quae causa furoris, externi iuvenes - neque enim meus audeat istas civis in usque manus - , quisnam implacabilis ardor exturbare odiis tranquilla silentia noctis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권142)
"exturbent resides frenos et cuncta perosi te cupiant, tibi praecipites animasque manusque devoveant, rape cunctantes et foedera turba, cui dedimus, tibi fas ipsos incendere bello caelicolas pacemque meam."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권85)
"ex quo primus Hymen movitque infausta sinistram Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo exturbata quies, non si mihi tigridis horror aequoreasque super rigeant praecordia cautes, ferre queam;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권288)
"Talia vociferans noctem exturbabat, euntque non secus accensi proceres, quam si omnibus idem corde deus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권84)
haec nova iniuria exturbavit omnem spem pacis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 229:2)
cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis, quia praeter spem resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset, pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in ruinas muri expellunt, inde impeditum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 85:1)
aii dicere exturbandos Aetolos et libertatem, cum restitui videretur interceptam, repetendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 435:2)
Palinvrvs Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi atque istam exturbes ex animo aegritudinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 15)
Immo exturbavit omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 590)
Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae exturbo oculos atque dentes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2323)

SEARCH

MENU NAVIGATION