라틴어 문장 검색

Etenim cum status aliquis in potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et aliorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:8)
Et dixerunt ad eum: " Quid faciemus tibi, ut conticescat mare a nobis? ". Mare enim magis ac magis intumescebat.
(불가타 성경, 요나서, 1장11)
Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam; et non valebant, quia mare magis intumescebat super eos.
(불가타 성경, 요나서, 1장13)
An uernis floribus ipse distingueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:6)
Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes gravis habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장19)
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장13)
os, surae, pedes intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 25장8)
At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장6)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장14)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장6)
9 In interiore vero faucium parte interdum exulceratio esse consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장1)
10 Tussis vero fere propter faucium exulcerationem est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장1)
Ubi inveteravit malum, venter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장11)
16 At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION