라틴어 문장 검색

ceterum Neroni odium adversus Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 68장7)
nam suadere principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장13)
Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 8:1)
est enim leporum disertus puer ac facetiarum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 127)
atque illinc abii tuo lepore incensus, Licini, facetiisque, ut nec me miserum cibus iuvaret, nec somnus tegeret quiete ocellos, sed toto indomitus furore lecto versarer cupiens videre lucem, ut tecum loquerer simulque ut essem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 503)
certe modico contentus agebas vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis et salibus vehemens intra pomeria natis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX4)
Pompeius Ciceronis facetiarum inpatiens fuit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 7:1)
Facetias nebulonis hominis risi et reliqui:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:4)
Sed castos docet et probos amores, Lusus, delicias facetiasque.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXXV5)
in obsequio autem, quoniam Terentiano verbo lubenter , comitas adsit, assentatio vitiorum adiutrix procul amoveatur, quae non modo amico, sed ne libero quidem digna est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 113:6)
ut igitur et monere et moneri proprium est verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem blanditiam assentationem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 116:1)
multi autem Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores, quorum est assentatio molesta, cum ad vanitatem accessit auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 119:1)
quamquam ista assentatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:3)
hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:5)
nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION