라틴어 문장 검색

vesicarum ruptor fractorque ferularum, bibendi avidus, avidior detrahendi, rabido pariter ore spirans caenum, spumans vinum, loquens venenum facit ambigi putidior, temulentior an facinorosior existimetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 4:9)
modo nebulonem, modo nugatorem appellat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 715:2)
5.12.5 Quaero, si duo sint, quorum alter optimus vir, aequissimus, summa iustitia, singulari fide, alter insigni scelere et audacia, et si in eo sit errore civitas, ut bonum illum virum sceleratum, facinorosum, nefarium putet, contra autem, qui sit improbissimus, existimet esse summa probitate ac fide, proque hac opinione omnium civium bonus ille vir vexetur, rapiatur, manus ei denique adferantur, effodiantur oculi, damnetur, vinciatur, uratur, exterminetur egeat, postremo iure etiam optimo omnibus miserrimus esse videatur, contra autem ille improbus laudetur, colatur, ab omnibus diligatur, omnes ad eum honores, omnia imperia, omnes opes, omnes undique copiae conferantur, vir denique optimus omnium existimatione et dignissimus omni fortuna optima iudicetur, quis tandem erit tam demens, qui dubitet, utrum se esse malit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 36:3)
Eugepae, Thalem talento non emam Milesium, nam ad sapientiam huius * nimius nugator fuit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 238)
Choragvs Edepol nugatorem lepidum lepide hunc nactust Phaedromus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 11)
Vae tibi, nugator.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 2223)
Nimium graphicum hunc nugatorem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2202)
abi sis, nugator:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2266)
nugari nugatori postulas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2267)
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam, nimis pergraphicus sycophanta;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 5, scene 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION