라틴어 문장 검색

At hoc unum facito cogites:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3104)
Nil enim facere vel cogitare audet quod modice voluntati adversetur amantis, quia semper timet amans ne sui voluntas atque fides alteretur amantis, et hanc cogitationem amanti non potest vigilia neque somnus auferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:4)
Reminiscens itaquebonorum quae sibi in Aegypto fecerat, cogitans etiam quia post mortem retribuereilli non poterat, mortem pro ipso subire se decrevit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:34)
Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis, diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum, ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis, detractus a deformi proposito, firmatusque meliorum sententiis, agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium irrupturos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 13:1)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장16)
quod meritis meis perfectum potuit, ut dies et noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo non tuo scelere praetermissum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 9:6)
ante fundum Clodi quo in fundo propter insanas illas substructiones facile hominum mille versabatur valentium, edito adversarii atque excelso loco superiorem se fore putabat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum elegerat, an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere impetum cogitarat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 20장 1:3)
crās cōgitēmus quid facere dēbeās.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit33)
nisi vero inter otia animorum et spes inanes et velut somnia quaedam vigilantium ita nos hae de quibus loquor imagines prosequuntur, ut peregrinari, navigare, proeliari, populos alloqui, divitiarum, quas non habemus, usum videamur disponere, nec cogitare sed facere:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 103:4)
Quid facturi simus cogitamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 2:4)
cogitaui quid facerem;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 21:2)
Quis negat illam debere profectus suos in opere temptare, nec tantum quid faciendum sit cogitare, sed etiam aliquando manum exercere et ea, quae meditata sunt, ad verum perducere ?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 36:1)
Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, inminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum ita sanum cum palpebra inuenit, ac si nil umquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXX [XXXII]. 1:6)
. . . Ceterum ne similis fuga servorum postea fieret, cogitandum et illis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 264:2)
Quod opust facto facito ut cogites.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 318)

SEARCH

MENU NAVIGATION