라틴어 문장 검색

te securum reliquerat exul pater et divisa inter creditores bona, nondum honorum capax aetas, nihil quod ex te concupisceret Nero, nihil quod timeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장9)
Ex praetura ulteriorem sortitus Hispaniam retinentes creditores interuentu sponsorum remouit ac neque more neque iure, ante quam prouinciae or[di]narentur, profectus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 18장 1:1)
de pecuniis mutuis disiecta nouarum tabularum expectatione, quae crebro mouebatur, decreuit tandem, ut debitores creditoribus satis facerent per aestimationem possessionum, quanti quasque ante ciuile bellum comparassent, deducto summae aeris alieni, si quid usurae nomine numeratum aut perscriptum fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 42장 2:1)
quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res expediretur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 48장 1:2)
cercopithecum Panerotem faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 2:4)
neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse, nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:3)
tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 2:1)
neue filiorum familiarum faeneratoribus exigendi crediti ius umquam esset, hoc est ne post patrum quidem mortem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 11장 1:3)
integer est mentis Damasippi creditor? esto.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장43)
ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, vel si tetigit latus acrior illo qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII49)
multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI4)
Prima discordia ob inpotentiam feneratorum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 6:1)
Tibi excito creditores tuos, aut si nimis casto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 16:3)
Solvas censeo, Sexte, creditori.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIII2)
Emi seu puerum togamve pexam Seu tres, ut puta, quattuorve libras, Sextus protinus ille fenerator, Quem nostis veterem meum sodalem, Ne quid forte petam timet cavetque, Et secum, sed ut audiam, susurrat:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLIV1)

SEARCH

MENU NAVIGATION