라틴어 문장 검색

nam hoc est Amazon, quasi ἄνευ μαζοῦ, sine mamma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6513)
at circum lectae comites subaudis 'dimicant', quod etiam sequens Amazonum indicat comparatio, quae inducuntur circa reginam bella tractantes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6551)
quales threiciae Tanais fluvius est, qui separat Asiam ab Europa, circa quem antea Amazones habitaverunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6591)
quod etiam Sallustius testatur, dicens dein campi Themiscyrei, quos habuere Amazones, ab Tanai flumine, incertum quam ob causam, digressae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6593)
hippolyten haec Amazonum fuit regina, cui victae Hercules balteum sustulit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 6611)
Volscos a Volscatibus Hylinis originem ducere, exclytas autem, inter quos Amazones sunt, regionem Illyricam incolere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8427)
scipiadas pro Scipionibus, ut "ducit Amazonidum" pro 'Amazonum'. Scipiones autem duo fuerunt, avus et nepos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1701)
Cum mihi pomiferis coniunx foret orta Faliscis, Moenia contigimus victa, Camille, tibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 131)
Ducuntur niveae populo plaudente iuvencae, Quas aluit campis herba Falisca suis, Et vituli nondum metuenda fronte minaces, Et minor ex humili victima porcus hara, Duxque gregis cornu per tempora dura recurvo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 138)
Ille suos docuit Iunonia sacra Faliscos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1318)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
nec quae de parva pauper dis libat acerra tura minus grandi quam data lance valent, agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco victima Tarpeios inficit icta focos, nec tamen officio vatum per carmina facto principibus res est aptior ulla viris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 820)
colla rudes operum praebent ferienda iuvenci, quos aluit campis herba Falisca suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권42)
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis, sextus apud populos, Hernica terra, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권50)
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis venit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권543)

SEARCH

MENU NAVIGATION