라틴어 문장 검색

Hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos as direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, immobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando fuisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 15:1)
Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:2)
aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleri , maxime cum id vaporato audeant tempore.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 18:2)
Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum, Et boream patitur uellere nuda suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:8)
uiuo Vt metat in tergo uellera multa meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:9)
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
(아풀레이우스, 변명 28:15)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)
"erant et falces et operae messoriae mundus omnis, sed cuncta passim iacentia et incuria confusa et, ut solet aestu, laborantium manibus proiecta."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:6)
"inde dei coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquo modo quaesitum afferas censeo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:90)
Arrepto denique flagro, quod semiviris illis proprium gestamen est, contortis taeniis lanosi velleris prolixe fimbriatum et multiiugis talis ovium tesseratum, indidem sese multinodis commulcat ictibus, mire contra plagarum dolores praesumptione munitus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:3)
qui vellus non habeo nec in lecto plumam;
(ARCHIPOETA, IV111)
Vexasse grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est vellere, in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 6:2)
Afferes primo luci falces duas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:3)
inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 4:1)
Tum falcem ibi ac securim capit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION