라틴어 문장 검색

In liberis vero populis et in iuris aequabilitate exercenda etiam est facilitas et altitudo animi, quae dicitur, ne, si irascamur aut intempestive accedentibus aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 114:3)
Itaque in eis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose iudicamus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:3)
Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desiderans, a qua ipse longe absum, facio impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 130:3)
quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:4)
Tum ille 'adimere' inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:1)
Abutimur saepe etiam verbo non tam eleganter quam in transferendo, sed etiam si licentius, tamen interdum non impudenter;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 169:1)
Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:5)
quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 1 2:9)
dedi veniam homini impudenter petenti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 21 22:28)
Hortensius vero impudenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:4)
neque tamen ignoro quam impudenter faciam, qui primum tibi tantum oneris imponam (potest enim mihi denegare occupatio tua), deinde etiam ut ornes me postulem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 12 2:4)
nisi forte aut in miseria nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus impono.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 9:2)
quasi tibi, cum impudenter me rogares, parum fortiter responderim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 27 1:9)
'"Batuit," inquit, impudenter, "depsit" multo impudentius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 4:10)
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION