라틴어 문장 검색

est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
qui vero imaginem ipsam eloquentiae divina quadam mente conceperit, quique illam (ut ait non ignobilis tragicus) reginam rerum orationem ponet ante oculos, fructumque non ex stipe advocationum sed ex animo suo et contemplatione ac scientia petet perpetuum nec fortunae subiectum, facile persuadebit sibi, ut tempora, quae spectaculis, campo, tesseris, otiosis denique sermonibus, ne dicam somno et conviviorum mora conteruntur, geometrae potius ac musico impendat, quanto plus delectationis habiturus quam ex illis ineruditis voluptatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 419:1)
maledicit autem ineruditus apertius et saepius vel cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 176:2)
sed ille est durus atque ineruditus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 27:1)
est autem usu vulgo quoque et inter ineruditos et apud rusticos, videlicet quia natura est omnibus augendi res vel minuendi cupiditas insita, nec quisquam vero contentus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 294:1)
itaque, ut dixi, neque ilia Sallustiana brevitas, qua nihil apud aures vacuas atque eruditas potest esse perfectius, apud occupatum variis cogitationibus iudicem et saepius ineruditum captanda nobis est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 33:1)
castra quoque, quos ad laborem et periculum recipiant, fastidiose legunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:4)
Quare non est quod fastidiosi isti te deterreant, quo minus servis tuis hilarem te praestes et non superbe superiorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 17:9)
quid est stultius quam fastidiose mori ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:7)
" Non sunt di fastidiosi, non invidi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:3)
Mori velle non tantum prudens aut fortis aut miser, etiam fastidiosus potest."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 6:8)
Subito fastidiosus raptor occurrit et ait:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 2:8)
Inter temulentas reliquias sumtuosissimae cenae et fastidiosos ob ebrietatem cibos modo excisum humanum caput fertur;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 3:2)
Audiuit illum declamantem ALBVCIVS, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 13:10)
Potest in eo aliquis fastidiosus esse aestimator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet :
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 70:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION