라틴어 문장 검색

at variae crescunt pecudes armenta feraeque nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast almae nutricis blanda atque infracta loquella nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli, denique non armis opus est, non moenibus altis, qui sua tutentur, quando omnibus omnia large tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:13)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
Dius Ulixes, — spelaea ferarum, — daedala tecta, Rhodopeiae arces, Altaque Panchaea, . . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 15:2)
Daedala Circe, quia Lucretius dixerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 20:1)
Daedala tellus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 20:2)
Boeoti coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephisos aqua, Cadmeaque Dirce, Pisaeaeque manus, populisque per aequora mittens Sicaniis Alpheus aquas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:4)
finemque expromere rerum Sollicitat superos, multosque obducta per annos Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:44)
Illa, pavens adyti penetrale remoti Fatidicum, prima templorum in parte resistit, Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto Verba refert, nullo confusae murmure vocis Instinctam sacro mentem testata furore, Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat, Quam tripodas, Phoebique fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:36)
alii a filia Euandri ita dictam, alii a fatidica, quae praedixisset Euandro his eum locis oportere considere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27329)
unde factum est, ut postea fatidica murmura cessarent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 46610)
labyrinthus locus apud Cretam factus a Daedalo perplexis parietibus, ubi Minotaurus inclusus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5881)
delius inspirat vates Apollo fatidicus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 121)
daedalus ut fama est fugiens minoia regna ubique de incertis dubitat, ut fama est Enceladi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 141)
igitur Pasiphae, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagravit et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, saeptam corio iuvencae pulcherrimae, cum tauro concubuit, unde natus est Minotaurus, qui intra labyrinthum inclusus humanis carnibus vescebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 145)
qui cum ab Ariadne regis filia amatus fuisset, Daedali consilio labyrinthi filo iter rexit et necato Minotauro cum rapta Ariadne victor aufugit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1412)

SEARCH

MENU NAVIGATION