라틴어 문장 검색

hic validam gentem, quam dura nivosis educat Ursa plagis, non Chaonas atque Molossos, quos Epirus alit, nec Dodonaea subegit agmina fatidicam frustra iactantia quercum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:40)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
iactata procul dicuntur in hostem fulmina divinique volant pro moenibus ignes, seu caelum seu Roma tonat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:190)
Quidquid Castalio de gurgite Phoebus anhelat, quidquid fatidico mugit cortina recessu, carmina sunt;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Aeternalem1)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)
sed quae tam prona facultas, carmina seu fundis seu Cicerone tonas?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium3)
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes aptavere togas, signum dat summus hiulca nube Pater gratamque facem per inane rotantes prospera vibrati tonuerunt omina nimbi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:99)
civilia rursus bella tonant dubiumque quatit discordia mundum.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:19)
tunc talia celso ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno atria:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:34)
quae talia vivo ausa Tonante manus?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:102)
compresso mons igne tonat claususque laborat Mulciber:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:256)
clamore nivalis Ossa tonat pulsoque fragor geminatur Olympo.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:98)
quae numine tanto litora fatidicas attollunt Delia laurus, venturi quotiens adfulsit Apollinis arcus?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:37)
ea virgo nationis Bructerae late imperitabat, vetere apud Germanos more, quo plerasque feminarum fatidicas et augescente superstitione arbitrantur deas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장5)
forum cum aede Martis Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 29장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION