라틴어 문장 검색

Namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querellarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil impune praedixerat perpetrari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 20:2)
Nec mirum, si ipse, qui aerarium sancti Petri in vasis sacris aureis et argenteis et multis speciebus exinanivit et avariciae facibus semper exarsit et ad secularem pompam necnon et ad fratres et nepotes et sorores et neptes ea convertit, omnibus bonis privaretur.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 83:7)
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum, In stipulam docto dirigit ore facem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:3)
Inuidie perflata genis innata doloris Flammis fax iuuenem torret honore senis.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:4)
Hic est enim pueruli huius instigator, hic accusationis auctor, hic aduocatorum conductor, hic testium coemptor, hic totius calumniae fornacula, hic Aemiliani huius fax et flagellum, idque apud omnis intemperantissime gloriatur, me suo machinatu reum postulatum.
(아풀레이우스, 변명 72:4)
comoediam eius prius ad funebrem facem quam ad nubtialem uenisse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:28)
procul igitur faces abicerent, procul ignes amolirentur, rogum demolirentur, cenam feralem a tumulo ad mensam referrent.
(아풀레이우스, 플로리다 19:8)
"Nam ego tibi mutua voluntate mancipata sum, nec voluptas nostra differetur ulterius, sed prima face cubiculum tuum adero."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:18)
cuncti gladiis et facibus instructi noctem illuminant;
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:2)
"Sic pudicae mulieri tui placuerunt oculi, sic faces nuptiales tuos illuminarunt thalamos."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:89)
erant qui, sudes praeacutas attollerent, plerique tamen ardentibus facibus proterrebant feras:
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:8)
nam et pinnulis en sagittulis et habitu cetero formae praeclare congruebant, et velut nuptiales epulas obiturae dominae coruscis praelucebant facibus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 32:3)
At manu dextera gerebam flammis adultam facem, et caput decore corona cinxerat, palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:6)
Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam, ante horam noctis sextam regressi, parte aliqua illius in urbe Roma sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 12:1)
Sed cum iam prima fax noctis et densiores esse tenebrae coepissent, prosecuti Favorinum in domum, ad quam devertebat, discessimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, I 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION