라틴어 문장 검색

non ideo tamen id agendum, ut aegri vires convellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장15)
in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime . . . conclavi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장18)
Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장23)
Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장19)
simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum o aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장21)
Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur . . . , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장10)
Satis autem convenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장11)
Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius venae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장22)
Huius autem rei causa continere aeger sub veste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장34)
Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam levissima maximeque sorbitio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장38)
At si neque vis neque cupiditas deest, nulla varietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장50)
Neque Hercules ista curatio nova est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장8)
Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit . . . Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis vestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장9)
ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장18)
Ubi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION