라틴어 문장 검색

"vade " ait, " o felix, quoscumque vocaris in usus, seu Iovis imperio, seu maior adegit Erinys ire diem contra, seu te furiata sacerdos Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro, heu dulces visure polos solemque relictum et virides terras et puros fontibus amnes, tristior has iterum tamen intrature tenebras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권8)
o virgo felix, o nova gloria, caelestis arcis nobilis incola, intende nostris conluvionibus vultum gemello cum diademate, cui posse soli cunctiparens dedit castum vel ipsum reddere fornicem, purgabor oris propitiabilis fulgore, nostrum si iecur inpleas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis48)
O felix animo, felix, Nigrina, marito Atque inter Latias gloria prima nurus:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXV1)
o consanguineis felix auctoribus annus, incipe quadrifidum Phoebi torquere laborem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:132)
O tecta felicia, in quibus cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem!
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:4)
Hoc tibi, Palladiae seu collibus uteris Albae, Caesar, et hinc Triviam prospicis, inde Thetin, Seu tua veridicae discunt responsa sorores, Plana suburbani qua cubat unda freti, Seu placet Aeneae nutrix, seu filia Solis, Sive salutiferis candidus Anxur aquis, Mittimus, o rerum felix tutela salusque, Sospite quo gratum credimus esse Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, I1)
conataque saepe fateri saepe tenet vocem, pudibundaque vestibus ora texit et o dixit felicem coniuge matrem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 44:4)
O hominem felicem!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 3317)
O nos felices, si ne nunc quidem!
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 9:15)
o nimis felix nimis, Thebane coniunx, Tartari intrasti loca florente nato teque venientem inferi timuere forsan, quod pater tantum Herculis, vel falsus, aderas:
(세네카, Hercules Oetaeus 26:17)
o me felicem!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 151)
ter quater in casta felix, o Postume, Galla!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 127)
o nimium felix, nimium crudelis et expers imperii, Fortuna, tui, qui dicere legem fletibus aut fines audet censere dolendi!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum35)
O mihi felicem terque quaterque diem!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 311)
Spargant lacerentque licebit, Sum tamen, o superi, felix, nullique potestas Hoc auferre deo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:56)

SEARCH

MENU NAVIGATION