라틴어 문장 검색

et nunc haec praepositio accusativo servit, ubi vero 'de' significat, ablativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2956)
nuda genu nudum genu habens, ut si dicas 'bonus animum'. et est Graeca figura, sed non ea quam diximus fieri per participium praeteriti temporis et casum accusativum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3201)
et praeponitur magis accusativo casui, dicimus enim posco magistrum lectionem, non a magistro posco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4145)
sane optima figura est quae numquam a principalitate discedit, ut atque humiles habitare casas accusativo iunxit, quia habeo domum dicimus, unde est habito frequentativum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4525)
'cristatus' autem participium est derivatum a genere feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4688)
lunatis autem participium a feminino genere derivatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4906)
ardeo autem et accusativum regit et ablativum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5152)
urbem quam statvo vestra est multi antiptosin volunt, accusativum pro nominativo, ut sit pro 'urbs quam statuo vestra est'. sed si sic intellegamus, 'quam' nihilominus sequitur et syllepsis fit per casus mutationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5731)
miserata et miseror et misereor unum significat, sed miseror accusativum regit, ut hoc loco, item nec miseratus amantem est, misereor genetivum, unde est miserere animi non digna ferentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5972)
sane 'stirps' cum de origine dicimus generis feminini est, ut heu stirpem invisam, cum de ligno masculini sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6263)
et sciendum quia, cum tempus significatur, sub praepositio accusativo cohaeret, ut aut ubi sub lucem densa inter nubila sese diversi rumpunt radii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6623)
sane dicimus et hic et haec et hoc penus, sed a masculino et a feminino genere quarta est declinatio, a neutro tertia, quo modo pecus pecoris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7035)
178), feminino Lucilius posuit, ut uxori legata penus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7037)
et quidam volunt masculini generis 'diem' bonum significare, feminini malum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7322)
et sciendum, quod cum tempus significatur, 'sub' praepositio accusativo haeret semper.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7503)

SEARCH

MENU NAVIGATION