라틴어 문장 검색

Quo cantu lapides mollescere, currere siluas, Flumina stare, feras mitescere, cedere lites Iussit Traïcius uates, fractoque rigore, Compulit Eumenides lacrimis Ditemque coegit Esse pium Furiasque suum nescire furorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:6)
Illic Daphnes, ne virginalis ferae jacturam sustineret, fuga Phoebi fugabat illecebras.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:11)
Tandem diffusis per opaca nemoris singulis in sua semita ad insidias ferarum, dux Godefridus [0439C] ursum immanissimum et horrendi corporis, peregrinum inopem, sarmenta congerentem, invasisse respicit, et in circuitu arboris fugientem ad devorandum persequi, sicut solitus erat pastores regionis aut silvam intrantes devorare, juxta illorum narrationem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:1)
[0440A] Dux itaque angustiatus, reminiscens multorum suorum insignium factorum, et de omni periculo se adhuc nobiliter ereptum, nunc vero vili morte a cruenta bestia se suffocari dolens, recuperatis viribus in momento resurgit in pedes, gladiumque in hoc repentino lapsu ab equo, et cum insana bestia luctamine, propriis cruribus implicitum, celeriter in ejusdem ferae jugulum rapiens et capulo retinens, suras et nervos proprii cruris gravi incisione truncavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:12)
qui stricto mucrone horribilem feram impetiit, et una cum duce jecur et costas illius transfixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:14)
Sic tandem ferocissima fera exstincta, dux primum vulneris dolore, deinde nimia sanguinis effusione coepit corde deficere, vultu pallescere, ac totum exercitum impia fama conturbare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:15)
feram vero inter se dividentes, nullam illi magnitudine similem antea se vidisse fatebantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:18)
Hoc inaestimabili fragore tanti exercitus plurimae ferae ab antris suis et a desertis montium stupefactae et exterritae insolito errore viarum hac et illac vagabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:11)
Itaque, dum sic ab antris diversae ferae pavidae errarent et hanc vociferationem inauditam mirarentur, contigit infelici casu quamdam timidam damulam de montanis exire, et caeco errore inter populum fugam maturare:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:14)
Inter hos dum feram hanc ad montana festinantem armiger nobilissimi juvenis Arnolfi, probi equitis [0654D] ac principis de castello Aldenardis, acrius urgeret et feram assequi ferveret, cingula equi illius in eadem cursus contentione rupta sunt, et sic ab equo corruens prostratus humi ab insecutione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:1)
Paciencia vero arma tua portet ita quod per pacientiam ea que mutarinon possunt, tollerabiliter sustineas, et iacula verborum iniuriarumquetollerabilium et miseriarum que vitari non possunt equo animo feras.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 52:1)
"Percussus sum ut ferum et aruit cor meum:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 24:13)
Auxiliante Deo feram tibiauxilium;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:37)
Custodi te a rege qui ferus est ut leo, et cuilevis est animus ut puero.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 168:2)
Quis igitur dubitet de bono mortis, cum id quod inquietum, id quod erubescendum, id quod inimicum nobis est, id quod violentum, id quod procellosum, et ad omnia vitia illecebrosum est, conquiescat et jaceat, et quasi fera claudatur cavea sepulcri, relinquatur rabies ejus exanimis, et emortua compago viscerum in terram resolvatur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION