라틴어 문장 검색

ductae tamen publicae exequiae laudavitque ipse apud rostra formam eius et quod divinae infantis parens fuisset aliaque fortunae munera pro virtutibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 6장5)
Mortem Poppaeae ut palam tristem, ita recordantibus laetam ob impudicitiam eius saevitiamque, nova insuper invidia Nero complevit prohibendo C. Cassium officio exequiarum, quod primum indicium mali.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 7장1)
detur hoc inlustrium virorum posteritati, ut quo modo exequiis a promisca sepultura separantur, ita in traditione supremorum accipiant habeantque propriam memoriam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장5)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
Pontico triumpho inter pompae fercula trium uerborum praetulit titulum veni vidi vici non acta belli significantem sicut ceteris, sed celeriter confecti notam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 2:2)
sedem auream in curia et pro tribunali, tensam et ferculum circensi pompa, templa, aras, simulacra iuxta deos, puluinar, flaminem, lupercos, appellationem mensis e suo nomine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:5)
cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:5)
alii, exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 2:4)
quorundam illustrium exequias usque ad rogum frequentauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 32장 1:3)
nec minore scaena Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri circenses carpentumque quo in pompa traduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 15장 1:3)
illud inter omnes constat, Alexandrum, ut quam decentissimas exequias ei duceret, noluisse Ecbatanis eum sepeliri, sed Babylonem, quo ipse profecturus esset, a Perdicca deferri:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:61)
qui non multo post in ipsius exequiis certasse traduntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:65)
Quibus per conplures dies studiose auditis deinceps ad Hephaestionis exequias animum advertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:86)
Crederes modo amissum Dareum et pariter miserae duorum filiorum exequias esse ducendas.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 24:4)
vidistis roseis haec per loca Bacchus habenis cum domitas acies et Eoi fercula regni
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 570:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION