라틴어 문장 검색

Crassus in paucis quibus afuit mensibus eundem fumum sine labore in taberna uinaria sedens conspexit.
(아풀레이우스, 변명 55:7)
occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt.
(아풀레이우스, 변명 60:7)
Diribitores plusculi splendide amicti fercula copiosa scitule subministrare, pueri calami strati pulchre indusiati gemmas formatas in pocula vini vetusti frequenter offerre.
(아풀레이우스, 변신, 2권 19:4)
"Et illico vini nectarei eduliumque variorum fercula copiosa, nullo serviente sed tantum spiritui quodam impulsa, subministrantur:"
(아풀레이우스, 변신, 5권21)
"Tum uxorem eius tacite suasi ac denique persuasi secederet paululum atque ultra limen tabernae ad quampiam tantisper familiarem sibi mulierem migraret,quoad spatio fervens mariti sedaretur animus qui tanto calore tantaque rabie perculsus non erat dubius aliquid etiam de se suaque coniuge tristius profecto cogitare."
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:8)
"Sic inductus signavit pecuniam, quam exinde ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis aliquem curriculo taberna promptam afferre, et en ecce perlatam coram exhibeo."
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:9)
posita omne genus edulium solidorum et illibata fercula iussit apponi.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:3)
Tercio capitulo memoro tabernam.
(ARCHIPOETA, X41)
Meum est propositum in taberna mori,
(ARCHIPOETA, X45)
mihi sapit dulcius vinum de taberna
(ARCHIPOETA, X51)
Postea, inquit, videbamus Androclum et leonem, loro tenui revinctum, urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 31:1)
In taberna quando sumus, non curamus, quid sit humus, sed ad ludum properamus, cui semper insudamus.
(CARMINA BURANA 1:1)
Quid agatur in taberna, ubi nummus est pincerna, hoc est opus, ut queratur, sed quid loquar, audiatur.
(CARMINA BURANA 1:2)
Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:1)
Vatinius inter foedissima eius aulae ostenta fuit, sutrinae tabernae alumnus, corpore detorto, facetiis scurrilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 34장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION