라틴어 문장 검색

Atque etiam, inquit, insuper profitetur Rodienses, qui accusabantur quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 16:2)
Quid item fortitudo intellegi posset, nisi ex ignaviae adpositione?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 5:3)
Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, iniurias, desidias, obliviones, ignavias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, V 7:1)
'Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 15:2)
Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 20:2)
neque etiam Hibernos officio defuisse, animis aut ferocia;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:11)
in facinore aliquo audaci et crudeli patrando non acquiescendum esse, aut in naturae alicuius ferocia, aut in promissis constantibus, nedum iuramentis, sed commitendum esse scelus esse viris sanguinolentis et iamdudum caedibus assuetis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:5)
Verum tenet regula eius, naturam aut promissorum fidem et ferociam viribus consuetidinis haud aequipollere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:7)
Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur, nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam impenderentur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:4)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:5)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 1:6)
iam signa tubaeque mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:318)
Quo facto inedia et siti compulsus deponit ignaviam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION