라틴어 문장 검색

Dum poscor crepitu digitorum et verna moratur, O quotiens paelex culcita facta mea est!
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXIX Matella fictilis1)
lupi cev hoc ad ferocitatem pertinet, 'nebula' ad noctem, 'catuli' ad liberos coniugesque.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3551)
nam etiam Turnus ruet in mortem, ferocitate conpulsus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 84)
'sonantia' autem cum crepitu ardentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5223)
Horatius "et superiecto pavidae natarunt aequore dammae". dicendo autem dammas et cervos errare cum canibus, duo ostendit, et hos timoris et illos ferocitatis oblitos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5393)
cuius figmenti physi- cam volunt esse rationem, quia habet homo in se libidinem, stul- titiam, ferocitatem, dolum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3992)
Panaetius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum ait dicere, ut equos propter crebras contentiones proeliorum ferocitate exsultantes domitoribus tradere soleant, ut iis facilioribus possint uti, sic homines secundis rebus effrenatos sibique praefidentes tamquam in gyrum rationis et doctrinae duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem varietatemque fortunae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 117:6)
quem C. Laelius, is qui Sapiens usurpatur, praetor fregit et comminuit ferocitatemque eius ita repressit, ut facile bellum reliquis traderet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 52:6)
quo in loco cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque parerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:3)
cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:9)
At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 121:4)
"At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 121:4)
sed illi etiam crepitus aiunt aeque liberos ac ructus esse oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 5:6)
pedum crepitus, strepitus hominum, corporum umbrae et si quid eius modi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 2:4)
. . terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem, ex quo illud Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION